- SIGNIFER
- I.SIGNIFERVide infra Zodiacus.II.SIGNIFERa signo, i. e. vexillo ferendo, apud mediae aetatis Scriptores, saepe occurrit. Et quidem Regum Principumque Signiferi Senescalli erat, uti diximus supra in hac voce. Ecclesiarum vero, cum in propriis earum bellis, tum in Regalibus expeditionibus, Advocati earum. Uti de Advocato Turnacensis Ecclesiae testatur distichon, allatum, Buzelino Gallo-Flandr. l. 3. c. 9.Signifer Ecclesiae vexilli munere grato,Et Castellanus feudum capit â Cathedrato.De Hasbaniae Advocatis, Leodicensis Ecclesiae Signiferis, Io Hocsemius in Arnulfo a Marka c. 17. de Comit. Vilcassini, Advocato et Signifero Monasterii S. Dionysii, Surgerius de Administrat. sua c. 4. de Guilielmo Vicecom. Mastiliensi, Monasterii S. Victoris in Provincia Advocato itidem ac Signifero, Guesnaius in Annalibus Massil. A. C: 855. de aliis alii, apud Car. du Fresne, in voce Advocati Ecclesiarum et Dissertat. ad Ioinvillam. Vide quoque hîc passim, inprimis in voce Auriflamma, Bandum, Bannerettus etc.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.